Antonio Tilesio carminum fragmenta

Testo base di riferimento: Angela Minicucci, 1991

Cura dell'edizione digitale: E. Pecalli


14.

15

Paret victus amans blandiciis Amphitrionius,

Nactusque exanimem, quam expuerat iam mare, purpuram

Infecit Tyrio primus ovem murice candidam

 

15.

Aspice ut aureolus virides intermicat herbas

Virgatisque nitet maculis, insignis et ostro,

Pulchra velut variis distincta coloribus Iris

...

12

Et tenui formans orsum se involvit amictu

 

16.

23

... sit quanta potentia matris

Naturae hinc parvo perdiscas munere nec te

25

Reddant quae vulgus temere miratur hiantem

 

18.

28

Desuper explorant, nostris licet omnia Phoebus

Eripiat rediens oculis, solusque diurna

30

Lampade collustret coelum, mare, nubila, terras;

Vnus pro cunctis fulget, fluit inde quod usquam est

Luminis, inde calor manat, pater omnibus idem est,

Omnibus idem animas afflat, quaecumque moventur,

Seu suspensa levi fugiunt per inania lapsu,

35

Squammea seu penetrant fluctus errantque per aequor

Immensum, vel qua solidus se colligit Orbis.

Noctifuge, aurato qui laberis aethera curru,

Luciparens, frugumque potens, per te omnia primum

Exoriuntur, alisque idem quodcumque videtur,

40

Sive hominum, pecudumque genus, seu turba volucrum,

Pabulaque, et ramis dense frondentibus arbor:

Salve magna Iovis proles, caeli decus ingens

Cuncta videns, quae sunt, quae mox ventura trahuntur,

Quodque fuit, reges insignes, oppida et arces,

45

Bellaque, et ingentes strages, partosque triumphos

 

20.

14

Cornibus exiguis prorupta veste volucris

15

Argutum caput aethereas ostendit in auras,

Dissimilique alas incenso nitore coruscat

Caerula namque viret pars haec, pars lutea parsque

Illita purpureisque notis minioque refulget.

Editaque in lucem primum male firma nec alis

20

Freta suis, stat mollis adhuc et fixa moratur

Mox durata die sursumque elata revisit

Vnde viget quodcumque movetur, lumina solis

 

21.

14

Teque nemus miseratur amicum, te quoque mollis

15

Herba, tuis quae se ramis defendit ab aestu

 

24.

20-28

Omniparens natura, hominum rerumque creatrix,

Difficilis facilis, similis tibi dissimilisque,

Nulligena, indefessa ferax, te pulchrior ipsa,

Solaque quae tecum certas, te et victa revincis;

Omnia me nimis afficiunt, quo lumina cumque

5

Verto libens, nihil est non mirum, daedala quod tu

Effingis, rebusque animam simul omnibus afflas,

Vnde vigent, quaecumque videntur pabula, frondes

Et genus aligerum pecudesque et squamea turba

 

26.

Molliter acclinis rupes, mox ardua surgit

Et praecisa volat sub nubila celsa, sinusque

Pandit in immensum moles imitata theatri.

Altius hac nil est, nil hac muscosius usquam,

5

Quodque magis gelida fessos refrigeret umbra,

Incendit Canis aestivas dum lampade terras,

Et frondosa fremunt querulis virgulta cicadis:

Inde vocant Tempe; locus est prope Crathidis undas

Qua septem caput attollens se montibus effert

10

Nobilis et pingues spectat Consentia campos

Grande decus Calabrum ...

52

Illic certa piis domus est, procul unde locorum

Livor abit, sitis et fulvi insatiabilis auri,

Nec pavor exanimat, nec mentis futilis aestus

55

Laetitia, aut mordaci extollit gloria fuco;

Omnibus at sincera fides, pietasque deumque

Relligio, et quicquid suadent haec tempora, queis me

Natum esse gaudet mens alterius praescia vitae

 

27.

29

Qui simul infusus, deformes undique cura,

30

Diluit ardentesque exstinguit pectoris aestus